Az MNL címereslevelei

Böngéssz a bal oldali fa-struktúrában!

II. Ferdinánd magyar király => szentgyörgyvölgyi Bakács Sándor | címer megerősítése, magyar nemesség megújítása

HU-MNL-OL-R 64-2.-183.

1622.08.15

TörzsszámHU-MNL-OL-R 64
Jelzet2.-183.
Raktári szám2.
Raktári egységnagydoboz
RestauráltNEM
Fizikai állapot
Nyelvlatin
Irattípusadománylevél
Adomány tárgyamagyar nemesség megújítása
címer megerősítése
Fennmaradási formahitelesített másolat
Kapcsolódó jelzetMásolat eredetije - R_64_1_0233
Kapcsolódó irat - P_650_1_1532_1
Kapcsolódó irat - P_650_1_1630_1
Kapcsolódó irat - R_64_2_0210
SzemélyekAdományozó - II. Ferdinánd - magyar király
Adományos - szentgyörgyvölgyi Bakács Sándor - Alexander Bakach de Szentgeörgyueölgie
Adományos által - szentgyörgyvölgyi Bakács Farkas - fia
Egyéb személy - Bánffy János - nádor
Ellenjegyző - Pázmány Péter - esztergomi érsek, fő- és titkos kancellár
Ellenjegyző - Ferenczffy Lőrinc
Hitelesítő - Vas vm.
HelyekEredeti keltezésének helye - Bécs
Hitelesítés helye - Szombathely
DátumEredeti kelte - 1622.08.15
Hitelesítés dátuma - 1804.11.13
MegpecsételtIGEN
Pecsét(ek)rányomott pecsét - NEM - magánpecsét - nincs - ép - NEM - 2
rányomott pecsét - NEM - magánpecsét - nincs - ép - NEM - 2
rányomott pecsét - NEM - magánpecsét - nincs - ép - NEM - 2
Címerfestmény
  • Címerleírás: Scutum videlicet quinqueangulare coelestini coloris, quod a duobus pueris, angeli speciem prae se ferentibus, gestatur, suae non modici virtutis signum, cum scilicet ex equo suo desiliens, ac dominum suum Joannem quondam Banffy armis ut erat indutus gravem, altero iam pede el ipsum innitentem, sollicita sua manu, equo suo turcico insigni, ut ad meliora se suae patriae tempora reservaret, insidendum, propria etiam salutis suae immemor sublevaret, in se continet. Supra scutum galea est aperta, quam ille ipse lorica galeaque cono decora, ac stricto ense amictus, vultu etiam ad minas composito, premit. Quibus quidem insigniis duae alae aquilinae nunc adduntur, quarum altera quadram lunae, altera vero stellam fulgidam in medio continere visuntur, inter quas quidem alas binas ipse vir militaris stricto ense armatus, pubetenus emergere cernitur. A summitate vero sive cono galeae laciniis seu lemniscis in scuti oram descendentibus, scutumque ipsum decenter exornantibus. - Van címerfestmény - - - Beszélő címer: a címerkép azt ábrázolja, amint az adományos őse, szintén Bakács Sándor, a mohácsi csatában megmenti Bánffy János nádor életét.
    KiadásÁldásy I. No. CCVI. (eredeti)
    Boncz Ödön: A Szentgyörgyvölgyi Bakács-család. Turul (1899) 1.
    MegjegyzésI. János magyar király (akit a szöveg tévesen Ulászlónak nevez) 1532.06.11.-i címeradományának (P 650 - évr. 1532., Áldásy I. No. LVIII.) bővítése.
    Narratio... nobilibus parentibus ortum, familiam tuam multis abhinc annis nobilitatis splendore claruisse et egregia prorsusque admiranda virtutum specimina edidisse. Nam et illud silentio praetereamus, quod parens tuus Lucas Bakach de Szenthgeörgyveölgie ad extremum usque vitae suae diem praedecessoribus nostris felicis reminiscentiae imperatoribus ac regibus in rebus ac negotiis fidei suae commissis, non minus sedulo ac industrie quam fideliter inserviverit et demum sub castello suo Szenthgeörgiveölgie vocato, a turcis strenue contra eosdem decertando capite plexus, vitam et sanguinem profuderit, eiusdemque frater Benedictus Bakach certorum equitum capitaneus, in Alba Iulia, dum illa a turcis caperetur, ab iisdem interfectus, gloriose vitam finiverit, evidentia literarum Vladislai regis Hungariae testimonia docent, avum tuum tui nominis Alexandrum similiter Bakach, dum in campo Mohach, contra immanes et naturales christiani nominis hostes, generali pugna decertaretur, caeso Ludovico rege, dominum suum Joannem Banffy, tum temporis regni Hungariae palatinum, inter crudelissimos armorum strepitus, viriliter pugnantem, et una cum equo adversa fortunae alea concidentem, armis ferroque gravem, ut ad ulteriores patriae necessitates conservaret, proprio sui insigni turcico equo sublevatum, liberavit, maluitque cum praesentissimo vitae periculo se dirae turcarum captivitati submittere, quam domino suo, cui fide obstrictus erat, privari. Cuius quidem avi tui, Alexandri scilicet Bakach, non solum nomen, sed et praeclaras animi dotes rarumque exemplum tu quoque imitando, ab adolescentia tua in eo omne studium et operam collocasti, quomodo patriae tuae charissimae commodo. Iamque tribus augustissimis imperatoribus regibus tuis legitimis utilia praestares fidelitatis obsequia. Nam ut teneriorum et iuvenilium annorum tuorum contra hostes dimicando, praeclara facta silentio praetereamus, trigesimus sextus vertitur annus, ex quo in officiis constitutus in praesidiis nostris, variisque expeditionibus domi forisque constanter servivisti. Et licet adversa fortunae tela, plerunque animis hominum metum ulterioris periculi iniicere soleant, tu tamen non curato, quod in pugna sub Alba Regali habita semel lethali vulnere accepto, in dira turcarum captivitate crudelissime tractatus ex ferreis quinquaginta novem librarum compedibus, decem millibus florenorum vitam, redimere coactus sis. Secundo quoque, dum praesidium Papense a gallis turcis traderetur, certorum equitum capitaneus ibidem existens, maluisti denuo immani proditorum captivitate detineri, eamque famem tollerare, ut viginti sex dierum spatio ne panem quidem tibi conspicere licuerit, quam vei sceleratis illorum votis subscriberes, vei ignominiose illinc evaderes. Praeclara sane haec domestico maiorum tuorum exemplo, facta merita, quae tamen ut evidentioribus signis redderes testatiora, seiens fortium virorum constantes animos, in rebus adversis non secus ad fulvum ut purum aurum in igne probari, non solum annis superioribus in rebellione Bochkaiana, magno tuo tuorumque damno, penes supremum campi ductorem et capitaneum Monsur Tyli militando, fidelitatem tuam integram servasti. Verum etiam in praesentibus hisce Bethemianis tumultibus in castello tuo Kesztely, ubi praesidium nostrum habetur, loco nimirum proximo, et aliquot castellorum turcicorum vicino, contra frequentes rebellium insultus, posthabitis omnibus minis et promissionibus, bonis fere omnibus tuis in cinerem redactis, colonis in turcarum captivitatem deductis, constanter non sine omnium admiratione in debita nobis fidelitate perseverasti. Quibus quidem tuis erga nos ostensis et declaratis fidelitatis obsequiis, unicum filium tuum Wolfgangum Bakach, ultimum familiae tuae superstitem et haeredem, quo et ille progenitorum suorum vestigia tempestive sectaretur, eo fervore accendisti, ut et ille iuvenis quindecim annorum ad latus magnifici Nicolai Eszterhass de Galantha, supremi nostri capitanei, sub generalatu spectabilis et magnifici quondam comitis a Buquoy constitutus, promptissimo animo, adversa quaeque fortunae et castrensia incommoda in fideli nostro obsequio sustineret.
    Képek

    Tartalomgazda: MNL OL

    Hibás adat jelentése, pontosítás
    * ? " - \
    magyar* szórészletet helyettesít, pl.: magyarok, magyaroknak, magyarság sz?n egy betűt helyettesít, pl.: szent, szán, színben "magyar" csak a pontos kifejezésre keres pl. magyarok-ra nem -alma kihagyja azokat a találatokat, amelyben az alma szó megtalálható Részletes keresési útmutató